monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 14
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XIII. , PETRUS <<<     >>> EPISTULA XV. PETRUS

EPISTULA XIV. [Dilecto germano, imo filio] EUSTACHIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem praesentem et aeternam, quam mihi.] HIDE APPARATUS

1 Gaudeo, nec gaudium meum ore explico quod cum te unicum, quantum ad saeculum pertinet, carnis meae fratrem habeam, Deum te timere, Deum revereri, Deum te diligere agnosco. Et quod maius esse posset gaudium animae meae? Video undique mundum furentem, video Satanam mundi principem, de mortalibus sicut de avibus ludentem, video eum quotidie, imo assidue, miserrimas animas et flammis ultricibus in aeternum pabulum datas ad inferos rapientem.
2 Cerno eum et iuxta te, et longe a te, vel gladio, vel peste, vel subita morte, vel quolibet diabolici laquei dolo tot sibi humanarum animarum millia vindicare, ut de illis Christus Salvator et Deus noster dicat: Multi vocati, pauci electi [Matth. XXII]; et in simili causa: Amen dico vobis, nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit coenam meam [Luc. XIV]. At cum ista a Domino meo audiam, et te tot tantisque malis undique circumseptum agnoscam, non debeo laetari si te timor Dei et studium salvandae animae tuae a perditis et perdendis hominibus secernit, et salvatis vel salvandis suorum militum castris adiungit?
3 Quod si te ad ista cogerent vel rei familiaris defectus, vel hostium contra te pugnantium profectus, vel fortunae, ut sic loquar, prosperitati tuae invidentis temeritas, gauderem quidem esse te de illorum numero, de quibus iam dictus Salvator sub similitudine dicit: Vade in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (ibid.). Nunc vero cum te mundanis bonis, et cunctis, quae pleno copia cornu plerisque mortalium infundere solet, circumflui videam, et nihil pene de concupitis deesse, longe magis exsulto, longe amplius gaudeo, quod animum tuum ad res divinas trahit non temporalium rerum defectus, sed aeternarum a Deo conceptus affectus. Fuisti quidem, sed auxilio misericordiae Dei iam in laboribus hominum non es, neque cum impiis flagellaris, nec tamen ideo tenuit te superbia, nec opertus es iniquitate et impietate tua.
4 Unde, ut iam dixi, nimium nimiumque laetor quod prosperitatis laqueus, qui fortes atque constantes in salutis proposito mentes frequenter irretire solet, nodos suos, ne te caperet, ex parte explicuit; et quod istud non ex parte, sed ex toto (quandoque fieri possit, si Deus iuverit), spem mihi tuisque certissimam dedit. Sed ut ad rem, pro qua scribere coepi, veniam, placet mihi, et hoc multum, quod clerici, de quo scripsisti, somnium ne spreveris, et quod te ad Dei timorem, hac quantalibet praestita occasione, exacueris. Nam licet somnia saepe vana sint, ita ut de eis Scriptura Christiana dicat: Non augurabimini, nec observabitis somnia [Levit. XIX]; et rursus alia: Multas curas sequuntur somnia [Eccle. V]; itemque illa Sapientis: Somnia ne cures [Ier. XXIX], non tamen idcirco universa somnia contemnenda sunt, quoniam ex eorum significatis effectibus vera saepe fuisse probata sunt.
5 Habet Ecclesia Dei in libris divinis septem crassas boves Pharaonis septemque macras, septem spicas uberes septemque steriles praesignasse septem annos Aegyptiacae fertilitatis septemque sterilitatis [Gen. XVI]. Habet et subcinericium panem visum in somno Gedeoni, hoc est, eumdem Gedeonem devolutum in maxima castra Madian, ea Dei virtute cum solis trecentis militibus occupasse, ipsaque usque ad extrema delesse [Iud. VII]. Habet et longe ante in eodem eptatico, in somnis Ioseph apparuisse, velut messis tempore manipulos fratrum adorare manipulum eius, rursumque solem et lunam, ac undecim stellas, adorare seipsum [Gen. XXXVII]. Idem in Daniele, tam de ipsius Danielis quam de regis Nabuchodonosor somniis quod futura pronuntiarent, ostendit [Dan. II ] [et VII]. Sed et in Evangelio, de iusto Ioseph sponso sanctae Virginis matris Domini, quod ei angelus Domini cogitanti dimittere eamdem matrem Domini in somnis apparuerit, quod ne dimitteret prohibuerit [Matth. I], quod in Aegyptum eam cum filio duci ac reduci [Matth. II], in somnis praeceperit, magnifica illa et coelestis Scriptura testatur. Ad quid ista, charissime? Ut intelligas, nec semper esse sequenda somnia, nec semper spernenda.
6 Unde est, et breve quod moneo, ut sive vera sunt quae a somnii auctore feruntur, sive falsa, sive portendant aliquid, sive non, utaris vel veritate, vel falsitate relatoris sapienter, hoc est ut et de praeteritis offensis digne Deo pro posse satisfacias, et ne satisfactionem tuam mala quaelibet, maxime crimina impediant, studio toto praecaveas.
7 Non autem haec dico, quod aliquem tuarum partium nobilem, quantum ad hominem adhuc vinclis saeculi retentum pertinere potest, in bonis studiis (ut a multis accepi) praeponam; sed quia novi quod quanto fueris cautior, tanto eris melior. Nam si visio, quam priori fratri tuo scripsisti, vera est, et aliquid significans, aut forte vera et nihil praesignans, non invenieris apud Deum contemptor verorum, sicut inventus est rex Sedechias, qui libro misso sibi a Ieremia propheta, in quo multae minae adversus eum continebantur, non solum territus non est, nec mandatis Dei per prophetam sibi missis paruit, sed librum eumdem scalpello scribae, quod casu occurrit, discidit, et in arula prunis plena proiectum incendit [Ier. XXXVI]. Unde ea de causa brevi tempore post ab hostibus captus est, et avulsis oculis in Babylonem ductus, sub dira captivitate tandem mortuus est.
8 Si vero relator iam dicti somnii, qualibet intentione mentitus est (pravum est enim, ut Scriptura ait, cor hominis et inscrutabile [Ier. XVII]], si, inquam, mentitus est, et ut olim falsi prophetae, quos Deus voce eorum deridendo assumpta, dicit: Somniavi, somniavi [Ier. XXIII], falsa confinxit, etiam de falsitate ipsa proficies, quando in cunctis actibus tuis hac occasione, ut dixi, cautior fies.
9 Multi enim revera tales pseudoprophetae, vel mendaces somniorum relatores olim mentiti sunt. Contra quos Deus: Vae his qui prophetant de corde suo! [Ezech. XIII.] Et rursum alio in loco: Si quis non dederit in manibus eorum aliquid, sanctificant super eum bellum [Mich. III]. Quorum relationibus si modo quo dixi usus fueris, prodesse tibi multum poterunt, obesse nihil. Age ergo iam, unica spes et pene sola generis nostri, ut sicut strenuus et prudens in saeculo diceris, sic tandem non inferioris strenuitatis, non minoris potentiae, in Deo dicaris.
10 Diffusius loquerer, et multa, quae penetralibus cordis retineo, in aures tuas infunderem, nisi me tibi ore ad os in proximo loqui, hoc est ante Dominicum Pascha, sperarem. Hoc quia spero, finem nunc loquendi facio. Dominus tecum.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, EPISTULA XIII. , PETRUS <<<     >>> EPISTULA XV. PETRUS
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 14